monumenta.ch > Plinius > sectio 210

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 210
{XCVII} de thynnis confidentius adfirmatur; iuxta ripas enim aut petras dormiunt, plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur. nam delphini ballaenaeque stertentes etiam audiuntur. insecta quoque dormire silentio apparet, quae ne luminibus quidem admotis excitentur.